- ANTIGONUS
- I.ANTIGONUSAlex andri praefectus, Lycaoniam cepit. Curt. l. 4. c. 1. quintum locum inter Chiliarchas, praemium fortitudinis ab Alexandro Magno, cum in Satrapene subsisteret, tulit. Curt. l. 5. c. 2.II.ANTIGONUSStatuarii nomen, Plin. l. 34. c. 8.III.ANTIGONUSfil. Aristobuli II. Iudaeorum Rex, ope Regis Parthorum, cui mille talenta, et 500. feminas pollicitus est, Phazaelem et Hyrcanum in vincula coniecti, auriculis huic posteriori resectis; ne ad Sacerdotium summum porro aspirare posset. Sed ab Herode, Romanis viribus suffulto, captus ipse, et ad Antonium deductus est; qui ipsum ultimum Asmonaeae stirpis, ab Herode magnâ pecuniae vi adductus, capite plecti iussit; postquam haec familia regnâsset 126. ann. A. M. 4018. Ante Christum Natum 36. Ioseph. Ant. Iud. l. 14. et 15. et de Bell. Iud. c. 1. Dion. Plutarch.IV.ANTIGONUSfil. Hyrcani, Pontificius summi frater Aristobuli Philelei 1. Iudaeorum Rex de Asmonaeorum stirpe, quem ille, postquam in regni societatem ab eo ascitus fuisset, de medio sustulit. Ioseph. l. 12. Ant. Iud. c. 18. et 19. et de Bell. Iud. l. 1. c. 3.V.ANTIGONUSlocus in altero tabulae lusoriae, apud Veteres latere. Praeter nomina enim numerorum, quae punctis seu locis tabulae imposita erant, unus etiam dicebatur, Ἀντίγονος, et alter Διβος. Agathias,---- --- μουνάδα δ᾿ ἄλληνΨῆφον την` πυμάτην ἀμφιέπεσκε δίβος.Et paulo post,Δίζυγες Ἀυτίγονον διεκόσμεον.Ubi δίβος Latinum nomen est, divus: quô Romanorum Imperatores post mortem appellatos esse, nemo nescit. Nempe Tabulae ludus ad imaginem belli cum plane compositus esset, in eoque calculi nigri vel russei cum albis certarent: in uno latere tabulae locus erat, qui dicebatur Divus, quasi Regis Romani sedes; in altero, oppositus et contrarius, Antigonus, quod nomen fuit Macedonum Regis: quos semper Romanis adversos et contrarios fuisse notum est. Et quidem, quia albi calculi in dextro latere statuebantur, nigri in sinistro; Antigonus, posterius hoc tuitus est, et post tertiam decimam lineam, locum quartum decimum occupavit. Duodena enim puncta utrumque latus habebat, invicem sibi opposita, seu duodecim lineas aut scripta, unde XII. Scriptorum ludus Romanis dictus est, etc. Salmas. ad Vopisc. in Proculo. c. 13. Vide infra in voce Tabula.VI.ANTIGONUSprimus post Alexandrum in Asia regnare coepit, duodeviginti annis multa bella gessit, in quibus Eumenem ab Argyraspidis proditum cepit, Cassandrum, Seleucum et Ptolemeum vicit, tandem, in memorabili ad Ipsum in Phrygia praelio, octogenarius occubuit. Plut. in Demetrio, Pyrrho, Diodor. Sic. l. 19. et 20. Iustin. l. 13. 14. 15. Euieb. an. 453. Urb. Cond.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.